- SCIRIA
- SCIRIAapud Tertullian. de Pallio c. 4. ubi de Hercule apud Omphalen haerente: Credo et iubas pectinem passas, ne cervicem enervem inureret sciria leonina: Graece σκιρία vel σιῤῥία, durities, rigor est, qualis esse solet in pellibus non confectis, quas Graeci ἀδεψήτους et ἀμαλάκτους appellant. Cuiusmodi leonina illa fuit, quam gestavit Hercules, dura enim et inflexibilia esse non confecta coria pernotum est; ut contra lenta et mollia, quae confecta. A' Graeco σκιῤῥὸς, unde et σκιῤῥοὶ, apud Tyrium Maximum et Theodoretum, i. e. rigidi et inexorabiles Dii, Salmas. ad loc. Tertull.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.